Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Primus Maccabaeorum - 2

Primus Maccabaeorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 2 2,1In diebus illis surrexit Matthathias filius Ioannis filii Simeonis sacerdos ex filiis Ioarib ab Ierusalem et consedit in Modin.
Nova Vulgata 2,2Et habebat filios quinque: Ioannem, qui cognominabatur Gaddis,
Nova Vulgata 2,3et Simonem, qui vocabatur Thasi,
Nova Vulgata 2,4et Iudam, qui vocabatur Maccabaeus,
Nova Vulgata 2,5et Eleazarum, qui vocabatur Abaran, et Ionathan, qui vocabatur Apphus.
Nova Vulgata
2,6Et vidit blasphemias, quae fiebant in Iuda et in Ierusalem,
Nova Vulgata 2,7et dixit: «Vae mihi! Ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctae? Et sederunt illic, cum daretur ea in manibus inimicorum, sanctificatio in manu extraneorum.
Nova Vulgata 2,8Factum est templum eius sicut homo ignobilis,
Nova Vulgata 2,9vasa gloriae eius captiva abducta sunt, trucidati sunt parvuli eius in plateis eius, iuvenes eius in gladio inimicorum.
Nova Vulgata 2,10Quae gens non hereditavit regnum eius et non obtinuit spolia eius?
Nova Vulgata 2,11Omnis ornatus eius ablatus est; quae erat libera, facta est ancilla.
Nova Vulgata 2,12Et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et gloria nostra desolata est, et polluerunt ea gentes.
Nova Vulgata 2,13Ut quid nobis adhuc vita?».
Nova Vulgata
2,14Et scidit vestimenta sua Matthathias et filii eius et operuerunt se ciliciis et planxerunt valde.
Nova Vulgata
2,15Et venerunt, qui ex rege compellebant discessionem, in civitatem Modin, ut sacrificarent.
Nova Vulgata 2,16Et multi de Israel accesserunt ad eos, et Matthathias et filii eius congregati sunt.
Nova Vulgata 2,17Et responderunt, qui missi erant a rege, et dixerunt Matthathiae: «Princeps et nobilis et magnus es in hac civitate et confirmatus filiis et fratribus.
Nova Vulgata 2,18Nunc accede primus et fac iussum regis, sicut fecerunt omnes gentes et viri Iudae et qui remanserunt in Ierusalem, et eris tu et filii tui inter amicos regis et tu et filii tui glorificabimini et argento et auro et muneribus multis».
Nova Vulgata 2,19Et respondit Matthathias et dixit magna voce: «Etsi omnes gentes, quae in domo regni sunt, regi oboediunt, ut discedat unusquisque ab officio patrum suorum, et consentiunt mandatis eius,
Nova Vulgata 2,20et ego et filii mei et fratres mei ibimus in testamento patrum nostrorum.
Nova Vulgata 2,21Propitius sit nobis Dominus, ne derelinquamus legem et iustificationes.
Nova Vulgata 2,22Non audiemus verba regis, ut praetereamus officium nostrum dextra vel sinistra».
Nova Vulgata 2,23Et, ut cessavit loqui verba haec, accessit quidam Iudaeus in omnium oculis sacrificare super aram in Modin secundum iussum regis.
Nova Vulgata 2,24Et vidit Matthathias et zelatus est, et contremuerunt renes eius; et attulit iram secundum iudicium et insiliens trucidavit eum super aram.
Nova Vulgata 2,25Et virum regis, qui cogebat immolare, occidit in ipso tempore et aram destruxit;
Nova Vulgata 2,26et zelatus est legem, sicut fecit Phinees Zambri filio Salom.
Nova Vulgata 2,27Et exclamavit Matthathias voce magna in civitate dicens: «Omnis, qui zelum habet legis statuens testamentum, exeat post me».
Nova Vulgata 2,28Et fugit ipse et filii eius in montes, et reliquerunt quaecumque habebant in civitate.
Nova Vulgata 2,29Tunc descenderunt multi quaerentes iustitiam et iudicium in desertum, ut sederent ibi,
Nova Vulgata 2,30ipsi et filii eorum et mulieres eorum et pecora eorum, quoniam induraverant super eos mala.
Nova Vulgata
2,31Et renuntiatum est viris regis et exercitui, qui erat in Ierusalem civitate David, quoniam descenderunt viri quidam, qui dissipaverant mandatum regis, in loca occulta in deserto.
Nova Vulgata 2,32Et cucurrerunt post illos multi, et deprehendentes eos applicaverunt contra eos et constituerunt adversus eos proelium in die sabbatorum
Nova Vulgata 2,33et dixerunt ad eos: «Usque hoc nunc! Exite et facite secundum verbum regis et vivetis».
Nova Vulgata 2,34Et dixerunt: «Non exibimus neque faciemus verbum regis, ut polluamus diem sabbatorum».
Nova Vulgata 2,35Et concitaverunt adversus eos proelium.
Nova Vulgata 2,36Et non responderunt eis nec lapidem miserunt in eos nec oppilaverunt loca occulta
Nova Vulgata 2,37dicentes: «Moriamur omnes in simplicitate nostra, et testes erunt super nos caelum et terra quod iniuste perditis nos».
Nova Vulgata 2,38Et insurrexerunt in eos in bello sabbatis; et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum.
Nova Vulgata
2,39Et cognovit Matthathias et amici eius et luctum habuerunt super eos valde;
Nova Vulgata
2,40et dixit vir proximo suo: «Si omnes fecerimus, sicut fratres nostri fecerunt, et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et iustificationibus nostris, nunc citius disperdent nos a terra».
Nova Vulgata 2,41Et cogitaverunt in die illa dicentes: «Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis».
Nova Vulgata 2,42Tunc congregata est ad eos synagoga Asidaeorum fortis viribus ex Israel, omnis voluntarius in lege;
Nova Vulgata 2,43et omnes, qui fugiebant a malis, additi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmamentum.
Nova Vulgata 2,44Et constituerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua; et ceteri fugerunt ad nationes, ut se liberarent.
Nova Vulgata 2,45Et circuivit Matthathias et amici eius, et destruxerunt aras;
Nova Vulgata 2,46et circumciderunt pueros incircumcisos, quotquot invenerunt in finibus Israel, in fortitudine.
Nova Vulgata 2,47Et persecuti sunt filios superbiae, et prosperatum est opus in manu eorum;
Nova Vulgata 2,48et obtinuerunt legem de manu gentium et de manu regum et non dederunt cornu peccatori.
Nova Vulgata
2,49Et appropinquaverunt dies Matthathiae moriendi, et dixit filiis suis: «Nunc confirmata est superbia et castigatio et tempus eversionis et ira indignationis.
Nova Vulgata 2,50Nunc, o filii, aemulatores estote legis; et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum.
Nova Vulgata 2,51Et mementote operum patrum, quae fecerunt in generationibus suis, et accipietis gloriam magnam et nomen aeternum.
Nova Vulgata 2,52Abraham, nonne in tentatione inventus est fidelis, et reputatum est ei ad iustitiam?
Nova Vulgata 2,53Ioseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum et factus est dominus Aegypti.
Nova Vulgata 2,54Phinees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentum sacerdotii aeterni.
Nova Vulgata 2,55Iosue, dum implet verbum, factus est iudex in Israel.
Nova Vulgata 2,56Chaleb, dum testificatur in ecclesia, accepit hereditatem.
Nova Vulgata 2,57David in sua misericordia consecutus est sedem regni in saecula.
Nova Vulgata 2,58Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in caelum.
Nova Vulgata 2,59Ananias et Azarias et Misael credentes liberati sunt de flamma.
Nova Vulgata 2,60Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum.
Nova Vulgata 2,61Et ita cogitate per generationem et generationem, quia omnes, qui sperant in eum, non infirmabuntur.
Nova Vulgata 2,62Et a verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria eius in stercora et in vermes;
Nova Vulgata 2,63hodie extolletur et cras non invenietur, quia conversus est in pulverem suam, et cogitatio eius peribit.
Nova Vulgata
2,64Filii, confortamini et viriliter agite in lege, quia in ipsa gloriosi eritis.
Nova Vulgata 2,65Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est: ipsum audite semper; ipse erit vobis pater.
Nova Vulgata 2,66Et Iudas Maccabaeus fortis viribus a iuventute sua erit vobis princeps militiae; et ipse pugnabit bellum populi.
Nova Vulgata 2,67Et adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri;
Nova Vulgata 2,68retribuite retributionem gentibus et intendite in praeceptum legis».
Nova Vulgata
2,69Et benedixit eos et appositus est ad patres suos.
Nova Vulgata 2,70Et defunctus est anno centesimo et quadragesimo sexto; et sepultus est in sepulcris patrum suorum in Modin, et planxerunt eum omnis Israel planctu magno.